IGITUR POST SEPULTURAM PRECLUISe AGONISTĘ · DIUINA potentia quę ea adhuc in carne manente · signorum
adtestatione dignata est mortalibus innotescere · cf. Milo, Vita S. Amandi II 8quam fideliter in mandatis eius incederet · ipsa etiam
non dedignata est post eius depositionem frequentia miraculorum mundo declarare ·
quali gloria ab ea remunerata sit in cęlis · Ad eius tumbam lucerna posita erat ·
quatinus quandof missarum sollemnia · seu uespertinalis oratio · seu matutinę laup. 516des celebrarentur · lumen adesset · Quadam uero die post officiorum expletionem
edituus eam exstinguens · altera die ingressus · repperit eam ardentem · Quam secundo
extinctam · secundo inuenit incensam · atque exstinxit · Similiter tertio ingressus
repperit ardentem · sed minime exstinxit · cupiens prius indagare · quis ei officium
suum ita dimidiaret · Cumque ab interrogatis non solum nil certi posset exarare ·
uerum etiam eius inquisitio omnium admiratio fuisset · itur in commune ad lucernam ·
Posses mirari fluentem ceram a facie ignis · tunc p. 517 eius calore nil esse
imminutam · atque id ipsum lumen paulatim se subtrahere uisibus humanis · ut facile
in hoc miraculo animaduerteres · cf. Mt 25,7
- e
- ita codd.; praedictae Boll.↩
- f
- cum C.↩